# Regula Monachorum Cujusdam Patris 28

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/28

XXIX. Si quis ad vocem compulsoris, sive invitantis ad aliud quodcunque, non statim surrexerit, hic inobediens reus est. Petat veniam ad Deum, ct iterare non praesumat. Quoniam oportet unum quemque ad primam vocem invitantis assurgere; velut carbo ignis ardentis ascendisset super eum. Si autem obedientia haec non fuerit, quam dicimus, mortua est, et non acceptabilis apud Deum. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv). Cum gaudio semper operandum est: Gaudete in Domino, justi, et semper decet collaudatio (Psal. xxxii). Et iterum Apostolus dicit: Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete (Phil. iv). Si autem triste aliquid oblatum fuerit a nobis in donis Dei, non erit acceptable apud Deum.

---

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1095/tmp1095/tmp1095.tmp1095.opp-lat1.xml.
