Latin
29
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 29
Unproofread scanNot analysed yet
XXX. Tribus conventibus dici, totidemque noctis tempore in ecclesia conveniendum: tres psalmi in unoquoque conventu diei canendi sunt? duodecim vero in nocturnis conventibus cantabuntur, praeter illam missam quae celebratur or…u solis. Orationes vero et dux lectiones, una de Veteri Testamento, et alia de Novo, in singulis noctis conventibus dicendae sunt. In his vero conventibus, id est, sabbati ei dominicae, usque ad gallorum cantus, missa celebranda est: et quomodo vires uniuscujusque sufferre potuerint, excubiae peragendae sunt.