Latin
7
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 7
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Mendacium, et juramentum, sive verbum otiosum per omne corpus fraternitatis damnandum est. Si quis ex fratribus, cum quo aliquid horum inventum fuerit, mittendus est in care rem, et poeniteat usquequo a vitio corrigatur: quia os quod men· titur occidit animam (Sap. i): et Dominus in Evangelio juramentum prohibuit, dicens: Ego autem dico tebis, non jurare omnino (Matth. v). Et iterum: Omne verbum otiosum quod loculi fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii (Matth. xii). Et Apostolus dicit: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. iv). Si quis ex fratribus post examinationem carceris cavere haec vilia non poterit, ejiciendas esi a fratribus, et damnandus est.