# Regula Monasterii Tarnatensis 1

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/1

Caput primum. Si quis ii dei ardore succensus, renuntians saeculo, monasterium magna dispositione elegerit expetendum, novitati ejus non confestim licentia tribuatur intrandi; sed primum studiosius indagetur, utrum voluntarie, an necessitate aliqua coactus advenerit, aut si nulla servitutis conditione obnoxius teneatur. Quod cum ad abbatis notitiam praeposito nuntiante pervenerit, uni de senioribus deputatus tandiu jubeatur advenientibus deservire, quousque devotio ejus fuerit patientia teste demonstrata. Sequitur, ut informetur disciplinis regularibus, et quae facere debeat, quibusque eum conveniat servire cognoscat: deinceps omnis regulae constitutio relegatur, et ad comprobandam obedientiam ejus, dura ei et aspera praecepta mandentur, nihil in proprictate de Ins quae secum exhibuit habiturus. Sed si ejus votum tale est, ut quae sua monasterii usibus conferre desideret, oblationem ejus ad integrum devotio sincera commendet, et super altare statuat; unde reposci aliquid sacrilegium judicatur. Si pecora cujuslibet generis ad monasterium commigra turns adduxerit, ab abbate pretium consequatur, cui de eodem pretio faciendi quod voluerit non negetur. Quae si abbas noluerit comparare, cui voluerit vendere permittatur; aut, quod melius est, preposito vendenda committat: pretium vero ipsum, ut jam dictum est, ab eo cujus res fuerant, dispensetur, dummodo in ejus nihil potestate resideat. Nefas est enim ut qui decipulam hujus saeculi intendit evadere, reservet unde eum infestatio diabolica valeat irretire. Clientem vero, et famulum, aut parentem secum exhibens, si postulet in consortio religionis admitti, simili examinatione probatum fratribus convenit aggregari: et qui fuerat ei ante in servitute subjectus, frater est in Domini positus servitio computandus: quia apud Deum, ut Apostolus docet, nulla est acceptio personarum (Col. iii). Ille tamen qui de humili conditione est in germanitatis aequalitate susceptus, non aliquo elationis tumore superbiat; sed per humilitatem in eo quae bona sunt convalescant: et non solum ei cui aequalis effectus est, sed fraternitati omni, ut verus famulus Christi, cum pietate et humilitate deserviat. Quia sicut is, qui major esse- videbatur in saeculo, per humilitatis affectum frater vocatur ex Domino; ita ille sui memor conditionem suam, non altiora petendo despiciat, sed testimonio humilitatis exaltet, ut apud Deum inveniat gratiam. £t nisi expleto anno nullus mutare habitum permittatur. Sed si poscentis fuerit tanta compunctio, ut hoc sibi supplicatione assidua exigat non negari, quod uni fideliter poscenti conceditur, non quasi licitum habeatur. Vestimenta quoque secum delata, quae primi anni usus non valet expendere, redacta in pretium cui abbas praeceperit, tribuantur: quia cum alia meruerit indumenta, priores exuviae in sua non erunt potestate, ut exterioris hominis immutatio cum interioris profectu plena ratione conveniat. Nihil de his quae perceperit ei sit licitum commutare, nec pro abjectione viliora, nec pro commodo meliora, sed qualiacunque fuerint attributa, cum gratiarum actione suo tantum usui vindicabit.

---

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1094/tmp1094/tmp1094.tmp1094.opp-lat1.xml.
