# Regula Monasterii Tarnatensis 10

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/10

Cap. x. Quando panes faciunt, vel in omni ministerio corporali, laborem suum mutuo relevabunt; et quamlibet cuicunque operi esse videantur intenti, orandi et psallendi tempora non omittant: ut dum. escas eligunt praeparare carnales, spiritaliter verbo Dei et bonae conscientiae meditatione pascantur. De quo tamen opere nullum deesse convenit, nisi quem retentat infirmitas; aut quem praepositus in alia causa praeceperit occupari. Ad cellarium vero talis ordinetur abbatis judicio, vel consilio seniorum, non qui voluntates aliquorum, sed necessitates omnium cum timore Domini et fratrum dilectione consideret; cui tamen, absente praeposito, concors obedientia praebeatur; et ubi utilitas poposcerit, solatium non negetur.

---

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1094/tmp1094/tmp1094.tmp1094.opp-lat1.xml.
