Latin
11
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. xi. Provisores monasterii tales oportet eligi, vel ordinari, qui alios aedificare vitae suae probentur exemplo; quique eleemosynam monasterio deputatam, vel ea quae a fratribus colliguntur, summa cura pro Domini timore conservent. Quia si creditam sibi famulorum Dei negligit servare substantiam, sicut ait quidam Patrum, laedit Deum, et dispergens eam, rationem est Domino redditurus. Quae vero ipsis fue rint pro Del amore donata, in oblatione monasterii adjuncta omni congregationi proficiant. Qui apostolicam vitam optamus eligere, cur quasi propria vindicemus, quae novimus continuo' peritura?