# Regula Monasterii Tarnatensis 12

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/12

Cap. xii. Hortulanus ita debet constitui, ut et praepositi et cellarii solatio sublevetur. Et quia olerum beneficiis cellariae juvantur expensae, oportet ut secundum dispensationem cellarii expendantur pariter et colantur. Ferramenta quoque omnia, et reliqua utensilia ab utraque persona convenit custodiri: ita tamen ut unicuique quod consignatum fuerit, cum diligentia et summa strenuitate custodiat; et nullus de alterius cella quod ad eum non pertinet, sine voluntate ejus in cujus datum est potestate, praesumat auferre. Quod qui facere nefanda auctoritate praesumpserit, quia pro minimis rebus scandala generare non metuit, omni congregationi reus esse, dum praetermittit Regulam, doceatur. Nec quis sibi diei opus eligat faciendum, quod tamen constare debet in arbitrio senioris, ut quod utile perspexerit judicio suo imperet faciendum. Nullus murmurando aliquid faciat, ne quorum sequitur exemp…um, consequatur exitum. Nulli liceat ad parentes frequentius commeare: illi tamen personae, quae de proximorum salute probatur esse sollicita, cenis quibus ue temporibus requirendi aditus relaxetur. Quem tamen vehementer cavere decipulam saeculi convenit; ne dum alios putat posse acquirere, seipsum a Domino faciat alienum.

---

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1094/tmp1094/tmp1094.tmp1094.opp-lat1.xml.
