# Regula Monasterii Tarnatensis 19

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/19

Cap. xix. Qui vero litteras vel munuscula cujuscunque accipere praesumpserit, si non statim, a quo accepit, et quae accepit publicaverit, districtioni severissima subjacebit. Illa vero qua transmissa sunt, peregrinis et ignotis deputabuntur, aut certe incendio cremabuntur. Sane si quis suis filiis, vel aliquo ad se necessitudine pertinentibus aliquid contulerit, in rem communem redactum, cui necessarium fuerit tribuatur. Si vero cui transmissum esi, abbas praeceperit dari, (anquam reliqua fidelium munera cum gratiarum actione percipiet. Observandum est etiam ne interioris animae sordes contrahat vestis mundae nimius appetitus. Quapropter secundum praepositi sunt ordinationem lavandae. Quae tam simplici erunt et nativo colore procurandae, ne disparilitas vestium nutriat arrogantiae vilium; et ita sunt indigentibus tribuenda, ne vitio avaritia reservatae, providendis singulis detur audacia. Si quis vero his negligenter expetenda putaverit, praepositi sit cura, ut interversor rerum monasterialium corrigatur. Ante omnia procurantes, ut lites nullas habeatis; si autem diabolo instigante factae fuerint, celeri satisfactione sanentur; et inde proferantur remedia, unde facta sunt vulnera; nec occidat sol super iracundiam vestram. Consuetudinem jurandi abjicite. Sit sermo vester, est est, non non (Ephes. iv); quia, sicut Dominus ait: Quod his abundantius esi, a malo est (Matth. v).

---

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1094/tmp1094/tmp1094.tmp1094.opp-lat1.xml.
