Latin
2
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Nulli liceat sequestratam eligere mansionem, nec armariolum, aut aliquid simile, quod pecularius claudi possit, permittatur quasi prop…m vindicare. Viam solus, nisi comitatus fratris contubernio, non assumat. Revertentes ea quae foris agi viderint, referre non audeant, nisi illa tantum quae aedificent audientes. Posito seniore vereatur junior in praesumptionem loquacitatis erumpere: sed, ut saepe contingit, si simplicioris naturae fuerit senior, tunc junior quae ei praecepta fuerint, exsequatur. Festivitate qualibet celebrem monachum, nisi permissum, non licebit expetere, quia orantem secretius palam Dominus, Evangelio adstipulante, est pollicitus se auditurum (Matth. vi).