Latin
22
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 22
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. xxii. Qui cellario vero vel codicibus praeponuntur, sine murmuratione serviant fratribus. Codices qui extra horam petierint, non accipiant; et qui apud se habuerint amplius quam constitutum est, retinere non audeant. Hac in nomine Christi agentes, scitis vos prolicere, et cum suavitate et quiete in monasterio perdurare. Quando autem necessitas disciplinae in moribus coercendis dicere vos verba dura compellit, etiamsi in ipsis modum excessisse vos fortasse sentitis disciplinae; non a vobis exigitur, ut veniam postuletis: ne apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Tamen petenda venia est ab omnium Domino, qui novit etiam eos quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Charitas enim, de qua scriptum est, quia non quaerit quae tua sunt (I Cor. xiii ),etiam hic intelligitur custodiri: quia dum alienam nituntur humiliare superbiam, quantum desiderant non. possunt humiliari personas. Quia non carnalis, sed spiritalis inter vos debet esse dilectio; ct ideo de omnium salute diligentius cogitate: quia de commissis sibi animabus unusquisque redditurus esi Domino rationem.