# Regula Monasterii Tarnatensis 23

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/23

Cap. xxiii. Praeposito specialiter obediatur, multo magis abbati, qui vestrum omnium curam gerit, quia qui illos spernit, spernit eum qui dixit: Qui jos audit, me audit, qui vos spernit, me spernit (Luc. xvii ). Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum non fuerit, non negligenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad propositum praecipue pertinebit; ut ad abbatem, cujus est apud vos major auctoritas, referat, quod modum vel vires ejus excedit. Ipse vero qui vobis praeest, non sc aestimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem; honore coram vobis praelatus sit, coram Deo subditus sit pedibus ventris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum. Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes: disciplinam libens habeat, metum imponat. Ei quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus amari appetat, quam timeri: semper cogitans Deo se pro vobis redditurum rationem. Unde vos magis obediendo non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini; qui inter vos quantum in loco superiori, tantum in periculo majori versatur.

---

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1094/tmp1094/tmp1094.tmp1094.opp-lat1.xml.
