Latin
24
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 24
Unproofread scanNot analysed yet
Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tanquam spiritalis pulchritudinis amatores, et hono Christi odore de bona conversatione fragrantes: non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti. Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo possitis inspicere, ne per obliv onem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite Deo gratias, bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quisque vestium videat aliquid desse, doleat de praeterito, caveat de futuro; orans ut debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur.