# Regula Monasterii Tarnatensis 6

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/6

Cap. vi. In vigiliis, dum lectiones cunctis residentibus releguntur, vel quando orationi incumbunt, intrandi aut exeundi facultatem sibi nullus aestimet fuisse concessam. Qui vero communis necessitatis causa compellitur, psallentibus aliis sine cujusquam reatus timore discedat, continuo ad opos quod agitur reversurus. Et qui aliis orantibus vel psallentibus fabulari praesumpserit, nou solum fraternitati, sed etiam divinitati reum se esse non dubitet. Illud est etiam studendum, ne somnum manus otiosae invitent; atque ideo haec erunt opera in vigiliis facienda, quae mentem non occupent, aut gravent operantis auditum, sed quae soporis possint repellere torporem. Orationi autem et verbo Dei nihil est praeponendum. Dominica vero nocte, pro reverentia resurrectionis dominicae, manuum opera conquiescant: quod et certis solemnitatibus convenit observari.

---

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1094/tmp1094/tmp1094.tmp1094.opp-lat1.xml.
