Latin
7
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 7
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. vii. Meditantibus etiam fratribus nulli liceat rebus se aliis implicare; nec liberum judicet a schola, vel ubi meditantur fratres, discedere. Qui vero in hac praesumptione proruperit, excommunicationi, ut dignum est, subjacebit. Cellulam alterius, praeter abbatem et praepositura, nisi dato signo est illicitum introire: quia ipsis tantum conceditur fratrum secreta cognoscere, et qualiter se unusquisque agat, occulta inspectione perquirere. Et nbi artifices operantur, absque suprascriptis periods, nullus praesumat accedere. Advenientibus quoque nihil praeter humilitatis affectum et debitum famulatum junior exhibebit, et curam habere de causa, qua venerit, quandoque reversurus sit, non praesumat. quia hoc seniorum sollicitudo, non juniorum praesumptio, debet inquirere.