# Regula Monasterii Tarnatensis 8

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/8

Cap. viii. Increpare junior non audeat seniorem; sed si extra regulam aliquid fieri, aut factum esso cognoscit, abbati est aut praeposito reservandum: ut correctione regulari, quod reprehenditur, corrigatur. Quaecunque ab aliquo absque testibus admittuntur, si ad abbatis notitiam pervenerit, secretius emendetur: si omnibus innotuerit, coram omnibus est reus admissi criminis arguendus. Qui cogitationum impugnationes consolationis suae causa secretius confitetur, non oportet eum despici, nec aliis publicari, sed quantum in se blanda exhortatione foveri. Qui aliis secreta meditatione psallentibus inconvenienter fuerit loculus, regulariter arguatur. In quocunque ergo opere aut meditabuntur quae sancta sunt, aut certe silebunt. Ad mensam loqui specialiter, nisi qui interrogatus fuerit, non. praesumat. Quod vero necessarium victui fuerit, praepositum decet agnoscere: et quod secundum consuetudinem deest, secretius jubeat ministrari. Sedentes ad mensam lectionem quae legitur cura silentio audiant: si vero demerit persona lectoris, ad instar cibi sanctarum Scripturarum meditatio ruminetur: ne escam tantum corpus accipiat, sed et verbo Dei anima pascatur esurietis. Orationibus vacate horis et temporibus institutis; psalmis el hymnis cum Dominus i exoratur, ea plantentur in corde, quae proferuntur in voce. Arator stivam tenens Alleluia cantet; sudans messor psalmis se avocet; et dum palmitem curvum tondet vinitor falce, aliquid Davidicum canat. Haec sint vestra carmina; baec, ut vulgo aiunt, amatoriae cantiones: haec pastorum sibilus; haec instrumenta culturae. De his, quae hujus saeculi homines agunt, nihil curae sil monachis; sed meditatio cordis eorum in timore Domini sit intenta.

---

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1094/tmp1094/tmp1094.tmp1094.opp-lat1.xml.
