# Regula Monasterii Tarnatensis 9

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monasterii-tarnatensis/9

Cap. ix. Omni tempore duabus horis in die spirituali meditationi vacabunt. AEstatis vero tempore matutinis ex more completis, et prima dicta, omnes opera quae jubentur assumant. Deinde tertia celebrata, ad expedienda quae suscepta fuerant, re vertantur: nec collocutione quarumcunque fabularum saecularium occupentur; nisi fortasse hoc proferat sermo relatoris, quod animam aedificet audientis. A sexta quoque bora usque ad nonam vacent quieti vel etiam lectioni. Post horam vero nonam, aut in horto, aut ubi poscit utilitas, usque ad horam lucernarii omnes in unum solatium commodabunt. Hiemis vero tempore, matutinis vel prima transactis, omnibus usque ad tertiam vacare conceditur lectioni. Qua consummata, gratanter quod eis injunctum fuerit, implere festinent, ut jam dictum est, usque ad horam lucernarii. Hi vero qui deputati esse videntur culturae, hac observatione constringi pro operis assiduitate non possunt: sed ut tempus exegerit, aut labor eorum opera injuncta monstraverit, sic consideratione praepositi gubernentur, binis et ipsi horis lectioni nihilominus vacaturi. Quando messes et vindemiae colliguntur, bis in die', id est hora sexta et duodecima, refectionem accipiant. Quarta vero vel sexta feria ita moderari opera debent, ut, si fleri potest, statuta jejunia non omittant. Sed universa, prout utilitas aul labor exegerit, ita senioris judicio disponantur. Nemo tamen extra monasterium manducet aul bibat: hoc enim Regulae non recipit disciplina, ut vel poma vilia resumantur: aquam ipsam ante refectionem legitimam bibere non praesumant.

---

Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1094/tmp1094/tmp1094.tmp1094.opp-lat1.xml.
