Latin
INCIPIUNT LECTIONES DE ADVENTU DOMINI a, INCIPIT MiSSA a
Anonymus, Sacramentarum Gallicanum 175
Unproofread scanNot analysed yet
in geminas partes diem hunc excolendum complectitur, Domine, nostræ servitutis famulatio, vel de jejunii cultu sacrato, vel de insignibus tuis, quæ hodie fulserunt, mirabilibus, quo Lazarum reduxisti post tartara: cum ad vocem tuam, Domine, tonantem exilivit, et quatriduani jam fœtentis funus vivificans animasti; vel etiam causa miraculi obstupefacta plaudens turba Bethaniae occurrit cum palmis tibi obviam Regi. [Exaudi nos in hoc geminato servitutis nostrae obsequio] et praesta, Domine, quæsumus, ut animæ nostrae quae tumulo sunt peccatorum conclusae, tabe corruptae reviviscant ex tua interius visitatione, sicut Lazari viscera a tua voce fuerunt animata, Salvator mundi.