# Sacramentarum Gallicanum 175

Anonymus, Sacramentarum Gallicanum, INCIPIUNT LECTIONES DE ADVENTU DOMINI a, INCIPIT MiSSA a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sacramentarum-gallicanum/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sacramentarum-gallicanum/175

in geminas partes diem hunc excolendum complectitur, Domine, nostræ servitutis famulatio, vel de jejunii cultu sacrato, vel de insignibus tuis, quæ hodie fulserunt, mirabilibus, quo Lazarum reduxisti post tartara: cum ad vocem tuam, Domine, tonantem exilivit, et quatriduani jam fœtentis funus vivificans animasti; vel etiam causa miraculi obstupefacta plaudens turba Bethaniae occurrit cum palmis tibi obviam Regi. [Exaudi nos in hoc geminato servitutis nostrae obsequio] et praesta, Domine, quæsumus, ut animæ nostrae quae tumulo sunt peccatorum conclusae, tabe corruptae reviviscant ex tua interius visitatione, sicut Lazari viscera a tua voce fuerunt animata, Salvator mundi.

---

Anonymus, Sacramentarum Gallicanum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1228/tmp1228/tmp1228.tmp1228.opp-lat1.xml.
