Latin
INCIPIUNT LECTIONES DE ADVENTU DOMINI a, Contestatio
Anonymus, Sacramentarum Gallicanum 263
Unproofread scanNot analysed yet
Vere dignum ct justum est, omnipotens Deus: qui genus humanum prævaricatione sua in ipsius origiuis radice damnatum, per florem virginalis uteri reddere dignatus es absolutum: et hominem recreari, ut diabolus, qui Adam in fragili carne devicerat, conservata justitia a Deo carne redderetur adsuinpta, cum perfectum Dominum Jesum Christum in utraque substantia hostis tentaret humilem, sed agnosceret praepotentem. Nam adversarius noster nec a solo Deo certari poterat, nec a solo homine debellari. Sed cujus provocatus visibili corpore, victus est invisibili potestate. Dic igitur, hostis antique, quo tua fraua, quo argumenta, quo serpentina consilia sunt vorata' Ecce deceplor deceptus es, et qui triumphaveras conculcaris. Nam caro, quæ tibi fuit in Adam cibus, factus est in Christo interitus: et unde prius esca, inde successit penuria. Sed videamus ubi contigit pœna, de qua tenemus victoriam: et aJoremus crucis signaculum, per quod salutis sumsimus sacramentum. Ecce crux venerabilis ovacuatio vulneris, restitutio sanitatis, fidei oraculum, spei suffragium, victoriae firmamentum. In hac Dominus noster manus sacras pugnaturus inseruit: in hac ut nubis palmam tribueret, suas palmas Redemtor aptavit; et quasi in statera se ipsum pro precio nostro pensavit, ut vita vendita fieret mors captiva. In hac ne mundus gravem lapsum gemeret, sanctos pedes Christus adfixit, et contra fortem fortior totum curpus triumphaturus extendit. Hoc tamen plus est mirabile, quia quod toto mundo profecerit, in uno stans stipite cursum victor implevit. U crux admirabili virtute præcellens, muneris preciosi largitrix, quæ reddis cives de peregrinis, felices de naufragis, liberos de subditis, vivaces efficis de peremtis! Ad caelos ducis de tartaris, amicos revocas ex offensis, adoplivos facis de perditis, heredes instituis de damnatis. Vere summis digna præconiis, quae viduato inferno dotasti paradisum, et virtus quæ illum subdidit, hunc erexit. Tu nostri capitis Ralea, lateris palma, pectoris es lorica, et quicquid tota membra poposcerint, sola sufficis praemunire. Ecce factum est nobis signum crucis in bonum per Christum Dominum nostrum.