Latin
In Dei Nomine Incipiunt Lectiones Cottidianas, Contestitio. "
Anonymus, Sacramentarum Gallicanum 369
Unproofread scanNot analysed yet
Vere dignum et justum est, omnipotens Deus, in die festivitatis hodiernæ, quo in honore beati archangeli Michahelis dedicata nomini tuo loca sacris sunt instituta mysteriis, omnium societate sanctorum ipsa fides, quae illos tibi fecit amicos esse, pro nobis apud te faciat advocatos. Illorum corona nostra sit venia; imilalio nos esse faciat sine poena, illorum oratio salutem nobis conferat sempiternam per Christum Dominum.