# Sacramentarum Gallicanum 369

Anonymus, Sacramentarum Gallicanum, In Dei Nomine Incipiunt Lectiones Cottidianas, Contestitio. ". Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sacramentarum-gallicanum/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sacramentarum-gallicanum/369

Vere dignum et justum est, omnipotens Deus, in die festivitatis hodiernæ, quo in honore beati archangeli Michahelis dedicata nomini tuo loca sacris sunt instituta mysteriis, omnium societate sanctorum ipsa fides, quae illos tibi fecit amicos esse, pro nobis apud te faciat advocatos. Illorum corona nostra sit venia; imilalio nos esse faciat sine poena, illorum oratio salutem nobis conferat sempiternam per Christum Dominum.

---

Anonymus, Sacramentarum Gallicanum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1228/tmp1228/tmp1228.tmp1228.opp-lat1.xml.
