Latin
1 to 22
Anonymus, Sermo ad Sanctimoniales 1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudete et exsultate in Domino, venerabiles filiæ, et gratias illi jugiter uberes agite, qui vos de tenebrosa saeculi hujus conversatione ad portum quietis et religionis attrahere et provocare dignatus est. Cogitate jagiter unde existis. et ubi pervenire meruistis. Reliquistis fideliter mundi tenebras, et lucem Christi feliciter videre cœpistis. Contempsistis libidinis incendium, et ad castitatis refrigerium pervenistis. I espuistis gulam, et abstinentiam elegistis. Respuistis avaritiam atque luxuriam, ei castitatem vel misericordiam tenuistis. Et quamvis vobis usque ad exitum vitae non desit pugna, tamen Deo donante securi sumus de vestra victoria. Sed rogo vos,venerabiles filiæ, ut quanto estis securæ de præteritis, tanto sitis sollicitæ de futuris. Omnia enim crimina vel peccata cito ad nos revertuntur, si non quotidie bonis operibus expugnentur. Audite apostolum Petrum dicentem: Sobriæ estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, aliquid devorare quærens circuit (I Petr. v). Quandiu in hoc corpore vivimus, die nocteque Christo adjutore vel duce, contra diabolum repugnemus. Sunt enim aliquæ, quod pej est, negligentes et tepidæ, quæ de solo Christianitatis vocabulo gloriantur, et putant quod illis sufficiat vestem mutasse, et religionis lanium habitum suscepisse: nescientes illud prophelicum: Fili, accedetis ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animum tuam ad tentationem (Eccli. II); nec sententiam Psalmistæ considerantes: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI); vi illud quod Apostolus dixit: Per multas tribulatio es oportet nos intrare in regnum cælorum (Act. XIV). Vestes enim sæculares deponere, et religiosas assumere unius horæ momento possumus; mores vcro bonos jugiter retinere, vel contra malas dulcesquo voluptates saeculi hujus quandiu vivimus, Christo ad. jutore laborare debemus, quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth.