# Sermo ad Sanctimoniales 112-119

Anonymus, Sermo ad Sanctimoniales, 112 to 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-ad-sanctimoniales/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-ad-sanctimoniales/112

Hæc omnia mala fortiter, Deo adjuvante, repellentur; et illa quæ diximus bona feliciter acquirentur, si ab animabus sanctis familiaritas inordinata respuatur. Attendite vos, o animæ sanctae, quia inter omnia certamina, quibus semper comes est Christiana militia, sola duriora sunt prælia castitatis, ubi quotidiana pugna est et rara victoria. Castitatis dura sunt praelia, sed majora sunt præmia. Castitatis palmam nemo securus accipit, cui quantum duri sunt exitus, tantum gloriosi sunt fructus. Ut ergo castitatis praemia, et virginitatis coronam feliciter, Deo remunerante, possifis accipere, periculosam familiaritatem a vobis semper excludite. Currite fideliter, ut possitis pervenire feliciter, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Alnen.

---

Anonymus, Sermo ad Sanctimoniales, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1140/tmp1140/tmp1140.tmp1140.opp-lat1.xml.
