Latin
48 to 65
Anonymus, Sermo ad Sanctimoniales 48-65
Unproofread scanNot analysed yet
contra libidinem vero non expedit repugnare, sed fugere. Esto ergo libidinis fugitiva, si vis esse castitatis pugnatrix egregia. Sed quod dixi diligenter attendite. Quando sola aliqua libidinis stimulis incitatur, Christo adjuvante repugnet quantum praevalet contra se; quia non habet quo possit fugere: quando vcro per alterius sodalitatem, opportunitatem voluptatis diabolus subministrat, ipsam familiaritatem quantum prævalet, ut diximus, sancta anima refugiat. Sed ut hæc omnia servare possimus, abstinentiam rationabilem teneamus: quia vera est illius sancrissimi viri sententia: Prout continuer; . ventrem, ita et venenosos motus ejus. Humilitatem etiam veram quantum possumus conservemus. Non enim diu carnis integritas servatur, ubi animus superbiae tumore corrumpitur; præcipue si iracundiæ flamma frequentius surgit, castitatis et virginitatis flores cito consumit. Casta enim et Deo devota anima non solum extraneorum, sed eliam parentum suorum familiaritatem habere non debet. Si enim vasa quæ Ecclesiæ offeruntur, ut in sacrosanctis altaribus ponantur, sancta ab omnibus appellantur, et nefas est ut do ecclesia postmodum in domum laicam revocentur, aut usibus humanis aptentur, putas quale digni'atem apud Deum habet anima ad ejus imaginem procreata? Sicut ergo vasa sancta humanis usibus servitura, nec possunt, nec debent de ecclesia revocari, s religiosam quampiam non oportet, non decet, non expedit, parentum suorum multis obligationibus implicari, aut quorumcunque extraneorum pernicio-a familiaritate constringi. Illud ante omnia admoneo, ut aemulationis malum, quasi venenum vipereum fugiatis, et ita inter vos charitatis dulcedinem conservetis, ut vobis invicem per sancta colloquia medicamenta spiritualia praeparelis. Sunt enim, quod pejus est, aliqu; e quas quando se pariter jungunt, magis sibi detrahendo, vel contra praepositas murmurando, vulnera faciunt, quam spiritalia medicamenta componunt. Vos vero, sanctæ ac venerabiles filiæ, si aliquam videtis pusillanimem, consolationem impendite; si superbientem. humilitatis medicamentum apponite;