# Sermo ad Sanctimoniales 66-90

Anonymus, Sermo ad Sanctimoniales, 66 to 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-ad-sanctimoniales/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-ad-sanctimoniales/66

si iracundam videritis, refrigerium patientiæ ministrate. Si nobiles natæ estis, magis de religionis humilitate quam de saeculi dignitate guadete.Tenete ergo firmiter manus in aratro, et nolite respicere retro (Luc. IX). Mementote uxoris Loth (Luc. XVII), quæ re ro resp ciens versa cst in statuam salis. Nunquam juramentum, nunquam maledictum de virginis ore procedat. Non solum enim corpora, sed etiam corda ve tra omni sollicitudine custodite, propter illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV); et illud quod Dominus in Evangelio dixit: De corde enim exeunt eogitationes malæ (Matth. xv). Si enim in eorde nibil mali cogitatur, quidquid sanctum est ex ore profertur; q ia sicut scriptum est: Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII). Hoc enim lingua proferre consuevit, quod ex officina cordis conscientia ministraverit. Et ideo si ex ore vultis bona proferre, semper in corde quæ sancta sunt cogitate. Sic tectioni et orationi debetis incumbere, ut ante omnia etiam manibus possitis aliquid exercere, secundum illud quod Apostolus ait: Qui non operatur, nec manducet (II Thes. III). Meliorem quoque diei partem sancto operi dicate, lectioni vacare consuescite. Oratio vestra ita cum silentio procedat ex corde, ut vix audiatur in ore. Nam qui alta voce orare volucr i. et sibi ct alteri mullum nocet, dum per suam garrulitatem alterius mentem ab oratione sancta et sccreta suspendit. Pomposa indumenta, quae non utilitati, sed vanitati serviunt, fastidite atque contemnite. Multæ enim quod in moribus diligunt, hoc etiam in operibus suis ostendunt; præparant sibi ornamenta sæcularia sæculum diligentes, et voluptati servientes vel luxuriae. Vobis vero nihil sit commune cum talibus, sed omnia ornamenta, quibus ad luxunam caro componitur, velut inimica et contraria vestro proposito, respuantur.

---

Anonymus, Sermo ad Sanctimoniales, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1140/tmp1140/tmp1140.tmp1140.opp-lat1.xml.
