# Sermo In Mortem Sancti Placidi 1

Anonymus, Sermo In Mortem Sancti Placidi, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-mortem-sancti-placidi/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-in-mortem-sancti-placidi/1

In mortem S. Placidi. Sicut patris est gaudere in suorum profectibus filiorum, ita et filiorum est augmentum patris sua lucra reputare. Quapropter noveri…is dulcissimum et amantissimum filium meum Placidum, martyriali trabea adornatum, migrasse ad Dominum. Jam enim meis interioribus oculis ejus immaculatam hostiam et Deo beneplacentem deduxi in alta coelorum. Hunc nempe, quo illum a patre suo suscepi, memineram esse mortalem, nec fefellit opinio. Nunc non est quod conquerar, habeo in quo Deo gratiam agam: quia semper optavi ut de fructu cordis mei omnipotenti Deo sacrificium offerretur. Nihil enim hoc sacrificio habui pretiosius, nihil amabilius, nihil charius: elegit namque Placidus pro Christo momentaneam mortem, et pervenit ad eum, in coelesti solio ad dexteram Patris regnantem. Ob id enim Christus pro omnibus mortuus est, ut nos non nobis, sed Christo viveremus. G…ates autem omnium refero Redemptori, quia ingratus esse non possum. Congaudendum enim mihi est, quod talem disc pu um habuerim, non dolendum quod amiserim. Nam illud munus fuit, hoc debitum est: functus sum famulatu Placidi discipuli mei quandiu Deus voluit, et post, qui dedit recepit. Quod naturae communis fuit, Placidus pro Christo posuit, et quod singularis est gratiae, mer…i…. Cur autem ego doleam mihi Placidum filium … …reptum, cum ob salutem nostram Deus Filio suo non pa…cens, pro nobis omnibus tradidit illum? Quis unquam exceptus est a conditione moriendi, qui non est exceptus a conditione nascendi? Non ergo Placidum defleam filium, quem scio transisse de morte ad vitam. In illius namque morte gaudendum est, non dolendum, quia i…lam pro veritate gustavit. Nam cu… ego te. Placide, fili charissime, defleam, qui m…hi sic ereptus es, ut omnium esses? Non enim perdidisti usum naturae, sed commutasti, ante corpore separabilis a Deo existens, nunc individu…s cum Deo permanens: felicia verba quae in te expendi! felices labores quos in te sustinui! Dum viveres mecum, non te Tertulli patricii patris tui a nor a me divellere potuit: nec ipse mihi unquam patrem praetulisti, usquequo ad aeternam vitam migrasti.

---

Anonymus, Sermo In Mortem Sancti Placidi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1088/tmp1088/tmp1088.tmp1088.opp-lat1.xml.
