Latin
Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Prologus
Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam 1
Unproofread scanNot analysed yet
Tempore quo Justinus senior Romanae reipublicae jura moderabatur, beatissimaeque Joannes memoriae summae sedis et vita et doctrina pontifex dignissimus habebatur, sanctus vereque per omnia apostolicus Benedictus pater in sinibus Occidentis effulsit; cujus incomparabilem sanctitatem, virtutes magnificas, stupenda signa, ortus et occidens, meridies cum aquilone, miratur. Huic soror fuit nominis proprietate Scholastica, in schola Christi sub sancti Spiritus magisterio ab infantiae tempore in sanctimoniali habitu conversata; femina quae et jejuniis continuis, et orationibus crebris, et vigiliis indefessis, et compunctionis praerogativa, et lacrymarum gratia, earum inter quas ei conversari concessum est, nulli penitus visa est exstitisse secunda. Et ut ejus virtutes innumeras verbis claudam paucissimis, Benedicto exstitit quam sanguine tam etiam sanctitate germana. Haec igitur et moribus et pedibus secuta fratrem, ex voluntate et consensu ejusdem, in vicinia Casini montis stationem fixit; ubi etiam, sicut in sequentibus erit liquidum, vitam sanctissimam morte celeberrima consummavit. Studuit autem illuc veniens obnixis fratrem precibus flagitare, quatenus ei de totius anni summa, diem saltem unam dignaretur concedere, in qua videlicet eum loco constituto adire, atque cum eo de fide, de spe, de Dei dilectione ac proximi confabulari liceret. Annuit piis germanae petitionibus sanctus frater, locumque in ipso montis vergentis descensu, in quo ad honorem ejusdem virginis ecclesiam posteri fabricarunt, ad id negotium habilem judicavit; ad quem videlicet et virgini non nimis esset laboriosus ascensus, et sibi a monasterio non multae esset elongationis descensus. Ad hunc igitur locum quoadusque praesens anima corpus rexit virgineum, et virgo annis singulis die constituta ascendit, et Benedictus choro semper comitatus discipulorum descendit. Dieque illa in rerum spiritualium sermocinatione consumpta, refectisque vergente sol… cum gratiarum actione corporibus, illa ad cellam virginum, iste ad habitaculum monachorum redibat.