Latin
Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo
Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Audiunt prudentium consilia fatuae, eunt ut olei faciant emptionem. Sed illis euntibus sponsus venit, intrat cum paratis ad nuptias, janua obseratur. Quid est eunt? Decernunt, statuunt, disponunt. Decernere, statuere, disponere aliquid animo, ire est. Dicuntur tu oleum emerent isse, non dicuntur emisse. Eunt, sed non emunt, quia statuunt, sed non faciunt, spondent, sed non implent, pollicentur, sed non exercentur, protelant, procrastinant, differunt. Fatuis ad olei emptionem euntibus, prudentibus vero de eo quod in vasis habebant oleo lucernas aptantibus, sponsus venit; quoniam reprobis bona semper facere differentibus, et electis indesinenter eis insistentibus, judex per mortem et hos et illos ad examen accersit, et electis per mortem assumptis in gloria, per mortem nihilominus reprobis clauditur, nunquam eis ultra in perpetuum aperienda janua. Illa enim hora jam iliis adest de qua alibi Veritas loquitur: Veniet, inquiens, hora in qua nemo potest operari. Praeteriitque jam eis tempus placitum, et salvationis dies, de quo Dominus ore prophetico, tempore, ait, placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum libi. Unde in vacuum ingeminant voces clamoris, quibus tempus exactum est exauditionis; diciturque eis, Amen dico vobis, nescio vos. Negat eas in vita illa, quae in hac eum vita, etsi non verbis, tamen operibus negaverunt. Quod autem Dominus verbis astrui, factis valeat denegari, palam est praedicatoris egregii testimonium, quod de quibusdam recta docentibus, et a pravis non secedentibus protulit in haec verba: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Ad quid vero totius series similitudinis tendat, sequens confestim admonitionis clausula manifestat, inferente Domino ac dicente: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.