# Sermo In Sanctam Scholaticam 2.8

Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam, Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/sermo-in-sanctam-scholaticam/2.8

Surgunt ad hunc clamorem virgines et prudentes et fatuae, lampadas aptant, ad operationes se praeparant; deest oleum virginibus fatuis, deest eis dilectionis affectus, deest intentio charitatis, desunt misericordiae viscera quae ea in districto examine misericordiam faciant promereri. Oleum a misericordia accipit vocabulum; i\eoc enim Graece, Latine misericordia dicitur, et propterea congrue per oleum misericordia figuratur. Neque aliud existimetis, fratres charissimi, modo me dicere, aliud prius ex ore meo vestris in auribus sonuisse. Videri enim fortasse quibuslibet potest diversum, quod prius per oleum dixi debere charitatem intelligi, modo per oleum misericordiam dico significari. Nunquam, fratres mei, misericordiae visceribus charitas, nunquam misericordia affectu poterit dilectionis carere. Non poterit igitur oleum typus existere charitatis, ut non etiam typus pariter existat misericordiae. Et non poterit figuram misericordiae gerere, et figuram charitatis pariter non habere. Cum igitur per oleum charitas figurari dicitur, simul etiam figurari per oleum misericordia intelligitur. Et cum per oleam dicitur misericordia designari, oportet necessario dilectionem per oleum designatam intelligi.

---

Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1091/tmp1091/tmp1091.tmp1091.opp-lat1.xml.
