Latin
Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo
Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc igitur oleum non habent virgines fatuae, et plerumque recognoscunt se non habere, carent miserationis, carcut dilectionis affectu, seque eo carere intelligunt. Unde ad virgines prudentes confugiunt, sibique ab eis de earum dari oleo deprecantur. Intelligunt non…u…quam reprobi opera sua aut non recta esse, aut nequaquam ex recta intentione procedere. Intelligunt et compunguntur; sed quia secus viam seruntur el temporales sunt, ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Veniunt fatuae ad prudentes, lucernas suas exstingui clamitant, dari sibi oleum flagitant, quia nonnunquam compuncti reprobi ad sanctos viros confugium faciunt, atque ea quae videntur operari bona, ex non bona intentione procedere propria contestatione fatentur. Commendant se charitati, commendant se dilectioni eorum, commendant se precibus, commendant se misericordiae eorum visceribus. Hoc est ab eis oleum petere, hoc est ex eorum fomento suas velle lucernas ardere. Sed quid virgines prudentes responderunt, audistis: Ne forte, inquiunt, non sufficiat nobis et vobis, ile potius ad vendentes, et emite vobis.