# Theodoretus Cyrensis 1-2

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, Excerptum Primum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/1-2

Ex praefatione Theodoreti in quinque libros adversus beatum Cyrillum et sanctum concilium Ephesinum. EXCERPTUM PRIMUM. Priusquam conventus apud Ephesum celebraretur, duodecim capitulis strictim aperteque restitimus, ut praescius horum fieret intellectus etiam rudiorum, et rationis expertium. Quia vero se manifestum, qui ista protulit, in concilio declaravit, et plures ex his qui convenerant, imperiti [Baluz. imperitia] potius, nec ulla dogmatis imbuti notitia, pia haec arbitrati sunt; operae pretium visum esi, iterum contra niti, sermonemque distendere et succisam [Baluz. successam] blasphemiam multipliciter confutare, ut ignorantibus evidentius approbemus quemadmodum evangeliis declarentur adversa quae nunc ab istis maxime proferuntur.

---

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp797/tmp797/tmp797.tmp797.opp-lat1.xml.
