# Theodoretus Cyrensis 2.1

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, Excerptum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/2.1

Ejusdem ex libro ipsius operis primo. Idcirco Emmanuel jampridem, et ante multa nativitatis tempora ex Virgine [Baluz. Virginis], appellatus est parvulus. Emmanuel autem, et ejus qui sumpsit, et ejus qui assumptus est, naturas insinuat; nobiscum enim Deus interpretatur, hoc est, in nostra natura Deus, in homine Deus, Deus et homo, Deus homo factus, Deus natura hominis incircumscripte se vestiens, Deus in templo humano, Deus nobiscum, Deus propter unitatem ejus quem ex nobis accepit. Ergo non solum Deus, sed etiam homo est Emmanel; ipse vero et Christus appellatus est; et Jesus nominatus, et Salvator vocatus.

---

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp797/tmp797/tmp797.tmp797.opp-lat1.xml.
