# Theodoretus Cyrensis 27.17

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, Excerpta Ex Epistolis Theodoreti. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/27.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/27.17

Ad eumdem, postquam rescivit Joannem anathematizasse dogma Nestorii. Post alia. Non, inquit, tuam lateat sanctitatem quod postquam legi epistolam quae imperatori directa est, nimis animo dolui; quia manifeste cognosco quod is qui hanc scripsit, idipsum sentiens, indiscrete atque inique damnavit eum qui nihil praeter doctrinam sanam novit aliquid et docuit [ Baluz. novi aliquid docuit]. Sed anathematismus insertus, licet idoneus sit amplius quam consensus damnationis ejus turbare lectorem, tamen, quia non indiscrete, sed sub quadam consideratione positus est, solatium praestitit. Nec enim dixit: Anathematizamus doctrinam ejus; sed quaecumque aliter dixit aut sensit quam doctrina apostolica continet.

---

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp797/tmp797/tmp797.tmp797.opp-lat1.xml.
