Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.6
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem etiam his qui haec exigunt certum litteris feci, et vestrae [Baluz. tuae] sanctitati quid eis a me rescriptum sit exempla transmisi, quatenus agnoscat quod nullum tempus nos per divinam gratiam commutabit [Baluz. commutavit. . . ostendit], nec polypodas, nec chameleontas [Al. versipelliones] ostendet, quod illi quidem petras, hi vero folia juxta colores proprios imitentur. Omnem quae cum tua veneratione est in Domino fraternitatem ego et qui mecum sunt plurimum salutamus.