# Theodoretus Cyrensis 27.6

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, Excerpta Ex Epistolis Theodoreti. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/27.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/27.6

Hoc autem etiam his qui haec exigunt certum litteris feci, et vestrae [Baluz. tuae] sanctitati quid eis a me rescriptum sit exempla transmisi, quatenus agnoscat quod nullum tempus nos per divinam gratiam commutabit [Baluz. commutavit... ostendit], nec polypodas, nec chameleontas [Al. versipelliones] ostendet, quod illi quidem petras, hi vero folia juxta colores proprios imitentur. Omnem quae cum tua veneratione est in Domino fraternitatem ego et qui mecum sunt plurimum salutamus.

---

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp797/tmp797/tmp797.tmp797.opp-lat1.xml.
