# Theodoretus Cyrensis 27.7-8

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, 27.7 to 27.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/27.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/27.7

Verba Marii Mercatoris. Aliam in favorem Nestorianorum Constantinopolim destinavit, in qua dicit quod duas quidem naturas et caetera pietatis dogmata confiteretur, ut AEgyptii; de iniquitate vero, quae in Nestorium commissa est, nulla sit correptio subsecuta. Theodoreti ad Andream monachum Constantinopolitanum. Et post alia. Fidelis autem Deus, qui non patietur, neque nos neque vos tentari supra id quod possumus; sed faciet cum tentatione etiam exitum (1 Cor. xiii, 10), ut tolerare possimus, et mendacium quidem redarguet: quamvis et nunc assertio probetur mendacii confutata, et veritatis ostensa potentia.

---

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp797/tmp797/tmp797.tmp797.opp-lat1.xml.
