# Theodoretus Cyrensis 27.9

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, Excerpta Ex Epistolis Theodoreti. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/27.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-cyrensis/27.9

Ecce enim qui Salvatoris Christi naturas impia ratiocinatione confuderant, et unam naturam ausi fuerant praedicare, ac Deitati passiones adjungere: propterea etiam sanctissimo et venerando summi Dei pontifici Nestorio insultarant [ Baluz. resultarunt], velut quodam chamo et freno (Psal. xxxi, 9), secundum prophetam, maxillis omnino confractis, et a pravis ad recta perductis, veritatem iterum addidicerunt, utentes ejus assertione, qui pro veritate bella sustinuit. Pro una namque natura duas impraesentiarum confitentur (anathematizantes eos qui permixtionem aut confusionem praedicant), et Deitatem Christi impassibilem [Baluz. in passibilitate] venerantur, et carnis esse edisserunt passiones, et evangelicas dividunt voces, et Deitati quidem sublimes, et Deo dignas ascribunt, humiles autem assignant humanitati; talia namque nunc ab AEgypto scripta delata sunt.

---

Anonymus, Theodoretus Cyrensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp797/tmp797/tmp797.tmp797.opp-lat1.xml.
