Latin
Excerptum Tertium
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Audite, surdi, et caeci, respicite. Et quis est caecus et surdus, nisi qui mente captus est, nec vult intendere veritati, oculos suos claudens radiis, et se luminibus privans? Magistrum ergo veritatis audite jure praecipientem, voces evangelicas apostolicasque dividere, et Deitati quidem sublimes ascribere, humiles autem humanitati deputare. Tandemque desinite huie piae divisioni resistere; nec metu anathematis parorem simplicioribus inferatis. Nos enim tamquam purgamenta, quae a vobis formidolosa proferuntur, attendimus, sanctorumque Patrum magisteria custodimus.