Latin
Excerptum Tertium
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eodem libro. Manifestum est, inquit, quis die tertia resurrrexit, et quis hoc resuscitavit, secundum Salvatoris promissionem dicentis: Solvite templum hoc, et in triduo reaedificabo illud (Joan. ii, 19). Quod tertia die resurrexit, hoc suspenderunt in ligno Judaei: Hoc unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. x, 38). Non enim Deus Verbum unctione aut operatione sancti Spiritus eguit; sed templum, quod ex semine David assumens sibimet copulavit, et hoc evidenter ostendit Apostolus commemorans unctionem quae a Deo facta est; et Spiritum sanctum a quo unctus est, et virtutem qua fruebatur; et quemadmodum sanitatem operatus est: Quoniam, inquit, Deus erat in illo (Marci vi, 14).