# Theodoretus Mopsuestenus 1.3-4

Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus, 1.3 to 1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodoretus-mopsuestenus/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodoretus-mopsuestenus/1.3

Agnoscat igitur supradictus Julianus ex hac translatione, si legere non fastidierit, manente apud memoratum Theodorum illa qua eum diximus mala fide secum Nestorium decepisse, etiam sibi magis suoque dogmati, de quo male turgidus et malesanus libros confecit, esse contrarium, seque etiam post de Cilicia abscessum, ab eo in episcoporum provinciae suae conventu anathemate esse damnatum. Non itaque irascatur, vel succenseat nobis, si eum cum Theodoro, cujus in libris suis infinitas laudes exsequitur, ejusque se niti auctoritate sententiae in suo errore gloriatur, alienum a fide catholica esse, justeque damnatum detegimus, convincimus, atque deflemus; quia magis deflendus est, quam ullo odio persequendus.

---

Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp794/tmp794/tmp794.tmp794.opp-lat1.xml.
