Latin
Expositio Pravae Fidei Theodori
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et in Spiritum sanctum, qui sit de Dei substantia, vel essentia, non qui Filius sit; Deus autem essentia, tamquam qui sit illius essentiae cujus est Deus Pater, ex quo secundum essentiam est: Nos enim, inquit Scriptura, non spiritum mundi hujus accepimus, sed Spiritum, qui est ex Deo (1 Cor. ii, 12); ab omni eum creatura alienans, Deo vero conjungens et copulans, ex quo, vel de quo est secundum essentiam, speciali videlicet ratione, supra omnem omni modo creaturam, quae non secundum essentiam Dei, sed secundum quod factura est, causam habens, ex Deo esse putatur: quem neque Filium, neque per Filium existentiam accepisse putamus.