Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Huic vanissimae atque inani calumniae opponenda etiam trium angelorum in Sodomorum eversione descendentium illa fidelissima et sacratissima historia, quae eos exceptos ab Abraham prius, et manducasse, et pedes lavisse designat (Genes. x, 1). Num illi in assumptione illa corporum ex angelica versi et commutati esse substantia in corporum naturam dicendi sunt? Avertat hanc dementiam Deus, non utique, quia manentes in immortali atque incorporea sua natura et substantia, in corporibus constituti ad tempus, divinitus imperatum sibi officium impleverunt.