Latin
Excerptum Primum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Prorsus existentibus natura mortalibus, inferre mortis experientiam comminatus, quam etiam juxta morem propriae benignitatis, ad effectum perducere distulit. Sicut enim cum dicit: Qui effuderit hominis sanguinem, sanguis ejus pro eo fundetur (Gen. ix, 6); non hoc dicit, quia qui occiderit hominem, erit mortalis; sed quia dignus est hujusmodi morte damnari. Sic et impraesentiarum dixit: Morte moriemini; non quod tunc mortales fierent; sed quod digni essent qui mortis sententiam per transgressionem [Baluz. pro transgressione] referrent.