# Theodori Mopsuesteni Excerpta 1.3

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, Excerptum Primum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/1.3

Sed et divinam sententiam, quam post peccatum Deus Adae inferre videtur, adverte; sic enim dicit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno de quo praeceperam tibi de hoc solo non comedere, ex eo manducasti, maledicta terra in operibus tuis, in tristitia comedes eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos proferet tibi, et comedes fenum agri, et in sudore vullus tui comedes panem tuum, donec reverlaris in terram (Gen. iii, 17). Hoc autem per haec comminatus est, quod aerumnosam vitam habiturus esset, cum labore deinceps fructus de terra sumpturus, quibus aleretur, et subsisteret, nequaquam habens, ut pridem, tantam propositam largitatem, quanta ex paradisi copia fruebatur. Non enim operari terram pro supplicio dedit Deus, quasi ex immortali natura in mortalitatem homines transferens, quandoquidem et paradisum ei, ut operaretur et custodiret (Gen. ii, 15), indixit. Pro tanta vero pristina largitate et voluptate paradisi, aerumnosam ejus fore sustentationem de terrae fructibus comminatur. Nam prorsus et [ Baluz. ut ] mortalis factus, et tunc paradisi fructibus indigebat, sicut nunc terrae fructus inquirit; et pro supplicio, pristinis fraudatus deliciis, hac aerumnosissima laboriosissimaque conversatione mulctatur.

---

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp795/tmp795/tmp795.tmp795.opp-lat1.xml.
