# Theodori Mopsuesteni Excerpta 1.4

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, Excerptum Primum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/1.4

Unde ad postremum consequenter adjecit: Quia terra es, et reverteris in terram (Gen. iii, 17). Hinc etiam mortalitatem naturae significans, non enim immortali, et nunc primum incipienti sententiam mortis excipere, sicut sapientissimi defensores peccati originalis, immo potius patres peccati mirabiles, asseverant, vocabulum huic terrae composuit; sed ut ab exordio naturaliter effecto mortali, appellationem hanc congruere indicavit [ Baluz. judicavit ] divina Scriptura, hoc de hominibus vocabulum, ad ostensionem corruptibilis et resolubilis eorum naturae, saepius assumens. Nam recordatus est, inquit, quia pulvis sumus. Homo, sicut fenum dies ejus, et sicut flos agri ita florebit, quia spiritus pertransivit in eo, et non erit amplius locus ejus (Ps. cii, 15). Vult autem dicere, quod corruptibiles, et resolubiles omnes sumus, in modum feni parumper florentis pereuntisque post paululum: nam ad breve quidem tempus vitam ducimus, ad non existendum vero deinceps omnino pervenimus. Sic et Abraham: Ego sum, inquit, terra ac cinis (Gen. xviii, 27); pro eo ac si diceret: Non sum dignus cum tanto Deo colloqui, homo factus e terra, et omnimodis hoc futurus. Magis ergo dicere debuit, quia terra eris, et in terram reverteris, siquidem nunc primum fleret natura mortalis.

---

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp795/tmp795/tmp795.tmp795.opp-lat1.xml.
