Latin
Excerptum Secundum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusdem Theodori ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri. Sed nihil illorum perspicere potuit mirabilis peccati originalis assertor, quippe qui in divinis Scripturis nequaquam fuerit exercitatus, nec ab infantia, juxta beati Pauli vocem, sacras didicerit litteras (I Tim. iii, 15); sed sive de Scripturae sensibus, sive de dogmate saepe declamans, multa frequenter inepta proprie communiterve de ipsis Scripturis dogmatibusque plurimis impudenter exprompsit. Nam potentiae motus [Baluz. metus] nullum contra sinebat effari; sed tantummodo taciti, qui divinarum Scripturarum habebant notitiam, detrahebant [Fort. se retrahebant]. Novissime vero in hanc dogmatis excidit novitatem, qua diceret, quod in ira atque furore Deus Adam mortalem esse praeceperit; et propter ejus unum delictum, cunctos, etiam necdum natos, homines morte mulctaverit. Sic autem disputans, non veretur, nec confunditur, ea sentire de Deo, quae nec de hominibus sanum sapientibus, et aliquam justitiae curam gerentibus, umquam quis aestimare tentavit. Sed nec illius divinae vocis recordatus est, quod non diceretur ulterius ista parabola in Israel: Patres manducaverunt uvam acerbam, et filiorum dentes obstupuerunt; quia hosc dicit Adonai Dominus: Dentes eorum qui manducaverintuvam acerbam, obstupescent (Ezech. xviii, 2); ostendens per haec, quod alterum pro altero, juxta quorumdam errorem, Deus omnino non puniat, sed unusquisque pro delictis suis redditurus est rationem.