# Theodori Mopsuesteni Excerpta 2.3

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, Excerptum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/2.3

Sed vir mirabilis propter unius [ Baluz. unum ] peccatum tanto furore commotum arbitratus est Deum, ut et illum atrocissimae poenae subderet, et ad universos omnes posteros ejus parem sententiam promulgaret; et inter quos quanti justi fuerint, non facile numerarequis poterit: ex quibus eum maxime considerare convenerat, quod valde videretur incongruum, Noe, Abraham, David, Moysem et reliquos innumerabiles justos, obnoxios poenae redditos ob ejus [ Fort. unius] delictum, et unum, atque ex gustu arboris approbatum [Fort. peccatum], et quod sic ultra modum justitiae, iram suam Deus extenderit, ita ut tot justorum virtutes cunctas abjiceret, eosque propter unius peccatum Adae, tanto supplicio manciparet.

---

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp795/tmp795/tmp795.tmp795.opp-lat1.xml.
