# Theodori Mopsuesteni Excerpta 3.1

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, Excerptum Tertium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/3.1

Ejusdem Theodori de codice secundo ex libro tertio, folio decimo octavo. Si, inquit, peccaturum Deus nesciebat [Baluz. vere sciebat] Adam, sit horum [Baluz. add. sapientia] sapientissimorum et ista responsio, quod hoc insanissimum est vel in cogitatione percipere; manifestum est quod et peccaturum eum noverat, et propter hoc procul dubio moriturum. Quomodo ergo non est extremae dementiae credere quod primitus eum immortalem [Baluz. mortalem] in sex horas fecerit (nam tantae fuerunt a conditione ejus usque ad commissionem, quandoquidem sexto dic factus e terra, et comedens contra divinum mandatum de paradiso pulsus est); mortalem vero post peccatum monstraverit.

---

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp795/tmp795/tmp795.tmp795.opp-lat1.xml.
