Latin
Excerptum Quintum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusdem Theodori ex alio quopiam libro adversus Dominum Jesum Christum, et ejus incarnationem. Nec enim, inquit, si duas dicimus in Christo naturas, necessario fiet ut duos filios aut duos dominos asseramus, quia hoc arbitrari extremae probatur dementiae. Omnia enim quaecumque secundum aliquid duo sunt, et secundum aliquid unum, non interimunt per unitatem utriusque divisionem: Ego enim et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Sed non quia unum, neganda est utriusque proprietas. Et alibi de viro et uxore pronuntians ait: Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. xix, 6). Sed non quia una caro vir et uxor, jam non sunt duo [Baluz. add. sed una caro]; manent enim duo, juxta quod duo sunt; et unum, juxta quod unum. Secundum hunc modum, et hic duo sunt natura, sed unum conjunctione: duo natura, quia multorum [Leg. naturarum] diversitas; sed unum conjunctione, quia indivisam venerationem quod susceptum est, cum suscipiente sortitur, velut templum ejus individuum perseverans.