# Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.6

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, Excerptum Quintum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.6

Precor inquit, attendite. Dicunt ad nos: Ut quid separatis ergo? Vos respondete, qui non separatis. Numquid Deus Verbum in novissimis est temporibus? Quid aiunt? Putasne, hoc dicunt? Nequaquam, sed ante saecula est. Et si ante saecula est, quod est ex semine David, multo magis ipse David, ex quo est semen; sed non est David ante saecula, nam multis hominibus probatur esse posterior, et post viginti octo generationes a David, id quod est ex semine David. Si autem ante saecula est quod in vulva formatum est, non ex semine David, et divina Scriptura mentitur.

---

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp795/tmp795/tmp795.tmp795.opp-lat1.xml.
